Read Aloud the Text Content

This audio was created by Woord's Text to Speech service by content creators from all around the world.


Text Content or SSML code:

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem descéndit de cælis. ET INCARNÁTUS EST DE SPÍRITU SANCTO EX MARÍA VÍRGINE ET HOMO FACTUS EST. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos, et mórtuos cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum Dóminum et vivificántem qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorificátur qui locútus est per prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sǽculi. Amen.