Read Aloud the Text Content

This audio was created by Woord's Text to Speech service by content creators from all around the world.


Text Content or SSML code:

PRINCEPS gloriosissime, Gabriel Archangele, esto memor nostri hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei, alleluia, alleluia. V. Stetit Angelus iuxta aram templi. R. Habens turibulum aureum in manu sua. DEUS, qui inter ceteros Angelos, ad annuntiandum incarnationis tuae mysterium, Gabrielem Archangelum elegisti concede propitius, ut qui festum eius celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. O FORTITUDO Dei, sancte Gabriel, qui virgini Mariae incarnationem unigeniti Filii Dei annuntiasti, laudo et veneror te, o electe Spiritus, et supplex oro, ut meus apud Iesum Christum, Salvatorem nostrum, et eius benedictam matrem advocatus esse, atque in omnibus angustiis me solari et corroborare velis, ne ullis unquam tentationibus superatus, Deum meum peccato offendam. Amen.