Read Aloud the Text Content
This audio was created by Woord's Text to Speech service by content creators from all around the world.
Text Content or SSML code:
SANCTE Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen. PRINCEPS gloriosissime caelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos in proelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Proeliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae luciferum, et angelos eius apostaticos et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo. Sed proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt. En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum lucis, cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in ea deleat nomen Dei et Christi eius, animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiae suae, tamquam flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente et corruptos corde spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae halitumque mortiferum luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum. Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, vaferrimi hostes repleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio ad omnia desiderabilia eius impias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis ad lucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis et impietatis suae ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant. Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes spirituales nequitias, et fac victoriam. Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia te gloriatur defensore adversus terrestrium et infernorum nefarias potestates tibi tradidit Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas. Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et Ecclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gentes. Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacri ministerii nostri auctoritate si fuerit laicus, vel clericus qui ordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat sacra sanctae Matris Ecclesiae auctoritate, ad infestationes diabolicae fraudis repellendas in nomine Iesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur. V. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae. R. Vicit Leo de tribu Iuda, radix David. V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos. R. Quemadmodum speravimus in te. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplices exposcimus ut, per intercessionem immaculatae semper Virginis Dei Genetricis Mariae, beati Michaelis Archangeli, beati Ioseph eiusdem beatae Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad nocendum humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium praestare digneris. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen. PRINCEPS gloriosissime, Sancte Michael Archangele, ego humillimus cliens tuus saluto te per dulcissimum Cor Iesu Christi, quod in augmentum gaudii et gloriae tuae peramanter offero, gratias agens Deo pro beatitudine, quam tibi contulit, et quod te super omnes alios Angelos honorare et exaltare voluit. Tibi vitae et mortis meae curam specialiter commendo, adsis mihi nunc et semper, maxime in fine vitae meae, benigne me tunc consolare, conforta et protege. Impetra mihi augmentum fidei, spei et caritatis, nec permittas me a sancta fide deviare nec in foveam desperationis incidere, neque de operibus bonis, si quae per gratiam Dei operatus sum, praesumere. Impetra mihi peccatorum meorum veniam, humilitatem, patientiam et alias virtutes, maxime vero perseverantiam in bono et gratiam finalem, ut tecum Deum meum glorificem in saecula. Amen. O PRINCEPS caelestis militiae, sancte Michael, qui superbum Luciferum cum omnibus suis asseclis in tartarum deiecisti, o defensor et protector Ecclesiae, o animarum ex hoc saeculo migrantium praeses succurre populo Dei, defende Ecclesiam tibi commendatam contra omnes insidias satanae adiuva animam meam contra eundem hostem constitutam, quam tibi nunc commendo. Praesertim me in hora mortis meae protege, ut ad paradisi gaudia admittar, ubi cum omnibus Angelis Deum aeternis laudibus depraedicem. Amen. O SANCTE Michael Archangele, caelestis militiae Princeps, qui semper stas in adiutorium populo Dei, et proeliatus es cum magno Dracone, Serpente antiquo, eumque proiecisti de caelo, et ecclesiam Dei fortiter propugnas, ut portae inferi non possint praevalere adversus eam Oro te ex intimo corde, ut et mihi adsis in hoc difficili et ancipiti proelio, quod mihi fragili et inermi creaturae cum eodem hoste gerendum est. Tu esto mecum, O Princeps fortissime, ut superbo Draconi, quem tu virtute divina gloriose vicisti, quemque Christus supremus Rex noster, in assumpta nostra natura prostravit, fortiter resistere, eique feliciter praevalere possim et ita de hoste triumphans una tecum, et cum sanctis Angelis iugiter laudem Dei clementiam, qui quidem Angelis malis post peccati ruinam, iusto iudicio negavit misericordiam nobis tamen hominibus post lapsum, tam misericorditer resurgere dedit ad gratiam. Amen. Oremus Domine Iesu Christe, benedictione perpetua sanctifica nos, et concede, per intercessionem sancti Michaelis illam sapientiam quae doceat nos thesaurizare thesaurum in caelis, et pro temporalibus, aeterna bona eligere. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Beati Michaelis Archangeli tui, quaesumus, Domine, intercessio gloriosa nos semper et ubique protegat et ad vitam aeternam perducat. Amen. Deus, qui gloriosissimum Principem beatum Michaelem Archangelum, iis, qui ex hac vita decesserunt, vel malorum quidem acerrimum vindicem, bonorum vero pium susceptorem esse voluisti concede, quaesumus, ut ipsius intercessione adiuti, in articulo mortis Beatorum coetui adnumerari, illoc protegente poenas inferni evadere valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. TE splendor et virtus Patris Te vita, Iesu, cordium, ab ore qui pendent tuo, laudamus inter Angelos. TIBI mille densa milium ducum corona militat sed explicat victor Crucem Michael salutis Signifer. DRACONIS hic dirum caput in ima pellit tartara, ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat. CONTRA ducem superbiae sequamur hunc nos Principem, ut detur ex Agni throno nobis corona gloriae. PATRI, simulque Filio, tibique, Sancte Spiritus, sicut fuit, sit iugiter saeculum per omne gloria. Amen. Princeps gloriosissime Michael Archangele, esto memor nostri hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei. V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Oremus Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.