Read Aloud the Text Content
This audio was created by Woord's Text to Speech service by content creators from all around the world.
Text Content or SSML code:
In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. In Nomine Eius, et per virtutem Crucis et Sanguinis Eius, rogo Iesum ut liget omnes spiritus malignos, vires et potestates terrae, aeris, ignis, vel aquae, inferorum atque satanicas vires naturae. Per potestatem Spiritus Sancti et auctoritatem Eius, rogo Iesum Christum ut confringat omnes maledictiones, incantationes vel veneficia, eaque remittat ad locum unde orta sunt, si sanctissima voluntas Eius sit. Obsecro Te, Domine Iesu, ut nos protegas per effusionem Pretiosi Sanguinis Tui super nos Dave Malinao, Erlinda Padilla., quem pro nobis effudisti, et oro Te ut iubeas omnes spiritus discedentes quiete exire sine tumultu, euntes directe ad Crucem Tuam, ut ibi disponantur sicut Tibi placet. Rogo Te ut omnes diabolicas communicationes, commercia vel interactiones liges. N. Dave Malinao, Erlinda Padilla sub protectione Sanguinis Iesu Christi pono, quem pro nobis effudit. Amen.